# Vitae Germanorum medicorum 324

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum, CIVI HONESTO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/324
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/324

Innotescit in set: ad faciendam medicinam nonnullis aegris in eâ adhibitus est. Quod ille tanquam omen apud amicos interpretans, futurum aulâ Augustâ. se aliquando Caesarium medicum est auguratus. Inde in patriam rectà contenditi cui cum navare operam & studium suum omne cuperet; ad coniugium applicuit animum. Nec multò pòst in matrimonium duxit honestissimam virgi. Dusit uxorem nem Mariam loannis Scharffii, viri optimi & integerrimi senatus 1550. reique publicae Uratislaviensis scribae primarij filiam, nempè mno Christi quinquagesimo die Decembris nono. Cum hac annos vixit triginta sex: sobolemque ex eâ suscepit, non quidem Liberos suscicopiosam; sed ratam & vehementer caram: filium unum Ioanpit. nem Baptistam Cratonem, & filiolas duas, Annam & Annam Mariam. Ac filius quidem haeres atque successor fuit non tàm bonorum omnium; quae pater satis ampla reliquit; quàm splendoris, insignium atque ornamentorum; quae idem ex trium Caesarum Romanorum aulis in domum atque familiam suam primus importavit. Filiae verò ambae in primis aetatis annis vitâ ex cesserunt. Idcircò cùm aliud nihil esset, quo moestus pater eas prosequeretur atque omaret: saxum posuit in eo loco: qui parentes illius excepit, & versus hosce epitaphios insculpsit, qui- Epitaph. filiar. bus se ipsum & matrem solaretur: Craton à patre scriptum.

---

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Vitae_Germanorum_medicorum.
