# Vitae Germanorum medicorum 346

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum, IOANNES VISCHE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/346
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/346

quae quamdiu cum ipso vixit, omne ferè tempus insomnis transegit, fidemque ei coniugalem re ipsâ abundè probavit. Nam toto, quem cumea vixit, anno, aeger ferè Morbis adsiuit: cum verno staum ante nuptias tempore καχιξια cepis. duè infestatur. et laborare: quam autumno sequenti, febris excepit tertiana, simplex ab initio: mox per dies viginti duplex; quam Mecuta est hyeme media tussis ex catattho, & tandem sputum sanguinis frequens: quod quidem signum lethale existiabant. Erat tum annum climactericum aetatis tertium & sexagesimum ingressus: quem in humanae vitae annis maxime formidailem, veteres prodiderunt. Rebus igitur omnibus accuratè dispositis, quicquid ab Ad mortem ibitu suo, à libetis citra litem fieri vellet, manu sua literis se parat. mandavit; & signo suo confirmavit. Comprimis autem quod hominis Christiani est agebat: cum intelligeret resodutionis suae tempus inslare: divinae scupturae lectioni ac meditationi semper incumbendo, precibus ardentissimis Salvatori suo se commendando, & fidei firmandae sacra Eucharistia utendo. Quanquam autem valetudine tunc erat infirma valdè nae ipsum & Academiae statutis, & docendi functione libeabat: tamen, ut antea semper, ita & in extremo vitae actu. officij sui adeò sategit: ut quamdiu vires & facultas suffice- A labore offirent, aut vox & spiritus suppeterent; certum esset, meditacii non rad, commentari, docere. Quin etiam cum in publico me mittit. dicorum auditorio propter aëris inclementiam, obire partes uas non posset: domi suae privaum profitendi munus strenuè continuabat. Hortante aliquoties & obsecrante coniue, ne id faceret: sed valetudinis rationem haberet: ut, qui vel loqui vix posset, & pedibus consistere: difficili illo ad clenmidium loquendi in tussi labore & molestia supersedeQuod quis, ait, aximo facit lubenti, nequaquam molestum est. Sine me & loqui tamdiu & incedere: quamdiu corporis mei firmitas concesserit. Nam simulac me lecto commisero: non prius inde avellar, quam baiuli me quatuor in coemiterium exportarint. Dictum hoc & factum. ad ferias usque Paschales, sine intermissione. docuisset: ac pridie Palmarum sectulo se commisisses: hîc vitae suae finem piè, patienter, animosè exspectavit. Sed neque dum sic comparatus, ab officio docendi destitit. An inquis, in lecto professus est?

---

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Vitae_Germanorum_medicorum.
