Latin
IPSE VISCHERUS
Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum 353
Unproofread scanNot analysed yet
Theologiae itaque Scholasticae, qi tum sola florebat, diligentem operam dedit, Thomam Aquinatem &Scotum eius disciplinae principes; plerunque coniungens: quibus ut sincerioris Theologiae cognitionem, propter iniquitatem temporum &Romani Ponnificis tyrannidem, defuisse non ignoramus: ita in Philosophia ad miraculum usque doctos fuisse non negant ij, qui judicare rectè possunt. Iulius certe Scaliger. summus Phiiosophus, Sceri sine honorifica praefatione nunquam mentionem facit; quippe quem alicubilimam veritatis appellare non dubitet. Horum igitur lectione frequenti non solùm rerum philosophicarum maiorem est adeptus cognitionem: sed in Theologia. quae tum sola in scholis docebatur, eos fecit profectus; ut pro consequenda in eo studio prima lau rea, non sine admiratione illius temporis Theologorum, publicè disputarit. Hinc Constantiam profectus sacris initiatus este petiturus etiam summos in Theologia honores, nisi turbulenta tempora, quae tum inciderunt, ab hoc proposito eum avertissent. Inde Erhardus Cellius in vita eius ita: In sacris lustrum trivit; Dectorque futurus: Iamque illi urbs Constans unxerat antè caput. Et dissertando iam se studiumque probarat: Sed rerum impediit discolor omne status.