# Vitae Germanorum medicorum 370

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum, PETRI MONAVII VRATISLAVIENSIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/370
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/370

PETRUS MONAVUS clansus hac incet tumba.
PETRUS MONAVOS: sed sat hoc: sat audi
In nomine ipso cuncta iam recognoscis:
Iam pridem in illo qua fuisse cognosti.
Nam fama nulli muta, tuque non surdus.
Venerare tumbam: dic benè, hospes: & gaua
Rescice & hoc hic, fortè quod minus scibas.
Vix plura didicit paucioribus quisquam:
Vix plura quisquam paucioribus discet.
GREGOR. BERSMANN
Te quoque, Petre, colos fatales arte morantem
Sustulit immiti Parca maligna nece
Non tu corpus eras sine pectere; non tibi lingua
Re sine: verba dabat, nec sine mente sono
Vna nec egregio manabat ab ore loquella
Omnigena promens cognitionis opes.
MONAVII.
Par erat ingenio probitus: artemque decorus
Ornabat comi cum gravitate pudor.
Mota erat his Clotho, paritor miserante sorore,
Stamina cum flecti quae nequit, ecce secat.
Sic igitur, Monave, cadis, crescentibus annis:
Sed vitam pensat laus diuturna brevem

---

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Vitae_Germanorum_medicorum.
