# Vitae Germanorum medicorum 390

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum, IOANNES OPSOPOEVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/390
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/390

Amberga autem cùm primum domum reversus, set, aegrotare incepit; eoque morbo anno millesimo, quingentesime, nonagesimo sexto, die vicesimo tertio Septembris, stylo veteri, exspiravit; ubi per septennium egerat professorem botanicum Fuit Philologus & medicus peritus, cuius exstant Higpecratis Conmedicorum principis, luramentum, Aphorumorum sectiones octo: Prognostica Porrbeticorum libri duo: Coacapraesagia in quibus Latinam versionem plurimis locis emendavit: super fluentem amputavit; deficientem supplevit: Graecis vocibus in terdum pro Latinis, sed ambiguis substitutis. Tum è Cesso ortimo & fidissimo Hippoeratis interprete, quę eunque sparsim in suos libros retulerat, excerpsit: denique varis Galeno. Erotiano, & M. S. codicelectiones depromtas adicct. Exstat in eum tale Ioannuis Posthii Germertheimii, & arch i epigramma: Bretta dedit magnum ingenio & pietate Philippum, Qui fama Eois notus & Hesperiis; Illa eadem te, lane, tulit felicibus astris, Hippocrati ut ferres ingeniosus opem. Cuius scripta ferè in tenebris neglecta iacebant, In lucem studio nunc rediére uio.

---

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Vitae_Germanorum_medicorum.
