Latin
SCHEDE
Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum 40
Unproofread scanNot analysed yet
Quo in officio multis annis magna cum auctoritate vixit: varias etiam quaestiones disputatas, &sermones, &collationes scripsit. Frater verò Theodoricus Gresmund de Meschede, ut Trithemius nominat, philosophicis &medicis deditus, in utrsque testimonium summum, seu docturae axioma est adeptus. Moguntiam inde profectus, larem ibi fixit; atque ingenu promtitudine, ac variâ eruditione omnibus fuit grat Filium habuit sibi cognominem, tantâ indole, ut vix pu Ingenium bertatem, &decimum quictum aetatis annum egressus, mulpraecox. tos aetatis provectae &claros eruditione &facundia superarit Scripsit idem tum ad illum Trithemium, tum ad alios ejus seculi viros doctos penè infinitas epistolas, de diversis argumentis ornatissimas, variasque orationes, Ciceronianam facundiam redolentes: adeò ut velut alter Adeodatus Augustini quondam Adeodatus suo ingenio &scribendi argumentandique promtitudine ac soAugustini. lertiâ multisfuerit admirationi &stupori. Parens, ut &patruus, adolescentuli hujus floruerunt, sub annum Christi millesimum, quadringentesimum, septuagesimum, &octegesimum, Friderico Augusto rerum potiente. Pater Theodoricus medicus tractatum, de conservanda sanitate tempore pestis, fertur composuisse: qui an in publicum en sit, necne; nusquam reperimus. Haec de Meschede Trithemius de scriptoribus Erclesiasticis: &ex co Pantal. I 2. Prosop. Nic. Sor. l. 1. rerum Moguntiac. c. 40 POL