# Vitae Germanorum medicorum 40

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum, SCHEDE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/40

Quo in officio multis annis magna cum auctoritate vixit: varias etiam quaestiones disputatas, & sermones, & collationes scripsit. Frater verò Theodoricus Gresmund de Meschede, ut Trithemius nominat, philosophicis & medicis deditus, in utrsque testimonium summum, seu docturae axioma est adeptus. Moguntiam inde profectus, larem ibi fixit; atque ingenu promtitudine, ac variâ eruditione omnibus fuit grat Filium habuit sibi cognominem, tantâ indole, ut vix pu Ingenium bertatem, & decimum quictum aetatis annum egressus, mulpraecox. tos aetatis provectae & claros eruditione & facundia superarit Scripsit idem tum ad illum Trithemium, tum ad alios ejus seculi viros doctos penè infinitas epistolas, de diversis argumentis ornatissimas, variasque orationes, Ciceronianam facundiam redolentes: adeò ut velut alter Adeodatus Augustini quondam Adeodatus suo ingenio & scribendi argumentandique promtitudine ac soAugustini. lertiâ multisfuerit admirationi & stupori. Parens, ut & patruus, adolescentuli hujus floruerunt, sub annum Christi millesimum, quadringentesimum, septuagesimum, & octegesimum, Friderico Augusto rerum potiente. Pater Theodoricus medicus tractatum, de conservanda sanitate tempore pestis, fertur composuisse: qui an in publicum en sit, necne; nusquam reperimus. Haec de Meschede Trithemius de scriptoribus Erclesiasticis: & ex co Pantal. I 2. Prosop. Nic. Sor. l. 1. rerum Moguntiac. c. 40 POL

---

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Vitae_Germanorum_medicorum.
