# Vitae Germanorum medicorum 409

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum, PAVLVS LVTHERVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/409
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/409

Tandem cùm piè integreque vixisset sat diu; laborantibus sueegris quotquot potuit, medicinam fecisset: in mol trisser bum incidit, ex quo convalescere non potuit. Quanquam enis curam diligentem sui ipse habuit: & aliorum medicorum consilio operâque usus est: tamen gravius indies laboravit, ut non sine caurâ ad beatam migrationem, commutationemqu vitae totum sese praepataret. Itaque nihil tam in opta erat; quàm ut eò celeriùs molesto corporis onere liberareturs quò maturiùs venire in sinum atque complexum Filij Dei, Eheratoris ac fratris dulcissimi cupiebat. Quod tandem opt tulit: &, octavo Idus Martij, anni nonagesimi tertis paulò post horam ectavam, ab hoc ipso fratre dulcissimo Jesu Christo ex hac turba, & colluvione in caelestem patriam evocatus atque cooptatus est. Auditae sunt, quoad in lecto decubuit, crebrae eius roces. nae spiritu & fide Jesu Christi. Nec piguit eum saepiùs repetere ad disertè declatare; quâ fide mori & accedere ad Christum vellet; nempe ea, quae est fixa & locata in uno & solo merus Christi. In doctrinâ verò de coenâ sancta omni asseveratione confirmavit; se nullam aliam sententiam probare; quàm ea quae ex sancto Dei verbo, per Lutherum patrem declarata & defensa hactenus fuisset. Qui secus sentiant: ab his se animo & professione abhorrere asseverabat. Elatus est funere frequenti, non solùm civibus; sed etiam Academiam Lipsicam moniuo ulumum officium honoremque tribuente. Haec de Luthero medico Matthaeus Dresserus in eratione funebri.

---

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Vitae_Germanorum_medicorum.
