Latin
IOACHIMVS CAM
Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum 413-2
Unproofread scanNot analysed yet
amicum paternum, trium postea; ut supra etiam diximus, Im peratorum archiatrum, contulit: &domesticus eius per biennium fuit. Nam Crato quidem omnium fortunarum suarum incrementa Joachimo patri accepta tulit; Joachimus verò filius postea, cùm in arte medicâ excelleret, &magnifieret; Cratonis in se benevolentiam &fidem praedicare nunquam destitit: cùm semper illum praeceptorum suum nominare soleret. Juvenis cum patte, saepiùs peregrè avocato, multoties profectus, ex illius consuetudine quotidianam cum doctior, tum melior evasit: cùm quidem &equos, quibus uterque naturali quodam ductu semper delectatus est, libenter curaret: &inter ministeria domestica, studia tamen sua nunquam intermitteret. In Italiam deinde Cratonis consilio à patre missus, Patavii In Italiam per annum medicos audivit celeberrimos Fallopium, Capivas- abia. tiss usus cium, Trincavellum, Aquapendentem, alios, faI. Vincentio Pinello: non lectiones solùm audiit, sed &anatomicis exercitiis ac disputationibus interfuit diligentissimè. Post Bononiam profectus, ampliùs anno tum aliis, tum Vlysi Aldros vande operam dedit: ibidemque in reditu ex Neapolitano Romano itinere, medicinae doctor publicè cum applausu re nunciatus est, anno senagesimo secundo die vicesimo septimo Julij. Med.