# Vitae Germanorum medicorum 413-2

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum, IOACHIMVS CAM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/413-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/413-2

amicum paternum, trium postea; ut supra etiam diximus, Im peratorum archiatrum, contulit: & domesticus eius per biennium fuit. Nam Crato quidem omnium fortunarum suarum incrementa Joachimo patri accepta tulit; Joachimus verò filius postea, cùm in arte medicâ excelleret, & magnifieret; Cratonis in se benevolentiam & fidem praedicare nunquam destitit: cùm semper illum praeceptorum suum nominare soleret. Juvenis cum patte, saepiùs peregrè avocato, multoties profectus, ex illius consuetudine quotidianam cum doctior, tum melior evasit: cùm quidem & equos, quibus uterque naturali quodam ductu semper delectatus est, libenter curaret: & inter ministeria domestica, studia tamen sua nunquam intermitteret. In Italiam deinde Cratonis consilio à patre missus, Patavii In Italiam per annum medicos audivit celeberrimos Fallopium, Capivas- abia. tiss usus cium, Trincavellum, Aquapendentem, alios, faI. Vincentio Pinello: non lectiones solùm audiit, sed & anatomicis exercitiis ac disputationibus interfuit diligentissimè. Post Bononiam profectus, ampliùs anno tum aliis, tum Vlysi Aldros vande operam dedit: ibidemque in reditu ex Neapolitano Romano itinere, medicinae doctor publicè cum applausu re nunciatus est, anno senagesimo secundo die vicesimo septimo Julij. Med.

---

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Vitae_Germanorum_medicorum.
