Latin
HIC SITA SUNT OSSA JOACHIMI
Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum 422
Unproofread scanNot analysed yet
HIC SITA SUNT OSSA JOACHIMI CAMERARII. IOACH. F. MEDICI NORIMBERGENSIS, QUI VIXIT ANN. . M. D. OA. M. D. XCIIX. COMMENDANS SE IMMENSAE MISERICORDIAE DIVINAE. Vita mihi mors est; mors mihi vita nova est. Statura corporis justae fuit magnitudinis: vultus ei admodum Prosopogradecorus &amabilis: affabilis &humanitas incredibilis; staphia eius. im ut ipso alloquio quemvis ad se alliceret: barba satis copiosa: ligricantes oculi: nasus aquilinus, qualis in Persarum regibus audatur. Canities praematurè illi obvenit, quae cum aetate aucta, &frons rugis obsita: unde imagini suae ex cerâ affabrè fictae, ipse hos versiculos adscripsit: cùm annos haberet tantùm quinquaginta: Caniciei cau Iam mihi deterior canis adspergitur aetas: sa. Iamque meos vultus ruga senilis arat. Confiteor; facere hoc annos: sed &altera causa est, Anxietas animi, continuusque labor. Uxores tres habuit. Ex primam duobus antea medicis nupta