# Vitae Germanorum medicorum 422

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum, HIC SITA SUNT OSSA JOACHIMI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/422
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/422

HIC SITA SUNT OSSA JOACHIMI CAMERARII. IOACH. F. MEDICI NORIMBERGENSIS, QUI VIXIT ANN. . M. D. OA.M. D. XCIIX. COMMENDANS SE IMMENSAE MISERICORDIAE DIVINAE. Vita mihi mors est; mors mihi vita nova est. Statura corporis justae fuit magnitudinis: vultus ei admodum Prosopogradecorus & amabilis: affabilis & humanitas incredibilis; staphia eius. im ut ipso alloquio quemvis ad se alliceret: barba satis copiosa: ligricantes oculi: nasus aquilinus, qualis in Persarum regibus audatur. Canities praematurè illi obvenit, quae cum aetate aucta, & frons rugis obsita: unde imagini suae ex cerâ affabrè fictae, ipse hos versiculos adscripsit: cùm annos haberet tantùm quinquaginta: Caniciei cau Iam mihi deterior canis adspergitur aetas: sa. Iamque meos vultus ruga senilis arat. Confiteor; facere hoc annos: sed & altera causa est, Anxietas animi, continuusque labor. Uxores tres habuit. Ex primam duobus antea medicis nupta

---

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Vitae_Germanorum_medicorum.
