# Vitae Germanorum medicorum 436

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum, J. MATTHAEUS WACKERUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/436
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/436

Homo quippe acer, qui nec ipse sibi gratiam cuiuslibet delicti faceret; tuitate, à qua aberat longissimè, nihil minus, quam pertiaciam ferebat: quae armata nugis, facilius oppugnat veritaquàm intelligit. Hoc quoque ad reliqua accesserat, formae decorad aetatem ulcimam in eo constans, è qua omnium postremò venerandam itiem servaverat Liberos benignè potiùs, quàm laxè habebat: Liberorum uibus efficaci ad virtutem instrumento, non verbis, sed exem- educatio. Mo, praeibat. Graecè ita doctus: ut Galonum ac Hippocratem, hoc sermone Eruditio Bonsemper legeret: in contemplativâ medicinâ tantus, ut non aliud rii. egisse videretur. Activam, in quâ paucos aetate suâ pares habuit, nemo plures curavit, non tam ad quaestum, quàm ad benignitatem exercuit, quanquam duro onere familiae, ac grari. Adeò promtum virtutibus, invictum in adversis animum habebat. Omnes enim diligenter; destitutos à fortunâ, gratis accedebat. Supremum Academiae honorem aliquoties sustinuit, nunnam affectavit. Postremò, quanquam hoc minimum in eo est, i haec nondum aestimare didicitine privatus quidem obiit. In Obitus. ipsâ enim Academiae recturâ extinctus est: anno millesimo, quingentosimo, nonagesimo nono, Septembris decimo quinto die, aetatis anno sexagesimo tertio: nimirum climacterico, magnis viris saeè exitiali. Fatalem horam ipse praesensit; neque extimuit. Quotum alterum ab experientiâ, alterum ab innatâ sapientiâ habuit. Morti proximus cum nonnihil cibi sumsisset, repugnante stomacho, cuius imbecillitate laborabat; ad Reinerum filium conversus, animo composito; Ecce autem, inquit, iste victus est, Vox suprema. neque adhuc deditionem parat. Epitaphium ei locatum est eiusmodi: Monumentum. D. O. M.

---

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Vitae_Germanorum_medicorum.
