Latin
ET MEMORIAE D. DOCTORIS
Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum 438
Unproofread scanNot analysed yet
Praceptores traiectanae scholae rectore; celeberrimo id aetatis viro, posuit. primi Macrod Deinde institutione Arnoldi Eickii, claro tum Ultraiecti in pue- pedius. rorum ingeniis formandis viro, in studiis humanioribus maArnold. Eick. gnos progressus fecit. Lovanium anno aetatis decimo octavo à Lovan dedupatre deductus, per biennium ex publieis lectionibus celeberricitur Heurn. morum regiorum Professorum, Hieremiae Triverii Brachelii (cuius doctissima exstant commentaria, ad aphorismos Hippocratis. ad Galenum &Celsum) Andreae Baleni, Petri Brogelii, &Gemma Frisii filij, in philosophiâ ac medicinâ plurimum profecit; adeò ut jam corroborato studiorum suorum fundamento ad eorum consummationem animum adiiceret. Parisios igitur contendit: ut intima medicae artis arcana per- Inde Parisiot. ciperet; quae ibi publicè, maximo totius Europae concursu &applausu, nitidè enarrabant Aurea doctiloqui coelestia labra Dureti: Ambrosiâ &Coo pasta labella favo. Fuit enim hic Duretus non suae tantum aetatis; sed omnis aevi Ludov. Duret. medicâ arte eminentissimus, dicendo agendoque iuxtà optimus: med. excelles, &ut Heurnius subinde dicere solebat, in medicorum ordine tertius, Galenoque postponendus; in posteriorum autem serie reliquis omnibus anteferendus. Primus enim ipse fuit qui barbariei mandragorâ sopitum Hippocratieae artis genium, acri &incitato suo ingenio resuscitavit: &ex tenebrioso tricarum er*lib. 2. epigr. astulo in illustre theatrum orbis terrarum protraxit. Unde In cum carm. Stephanus* Paschasius Prisca quod Hippocrati venerando debuit atas, Dureto cur non debeat Hippocrates? Ille suâ morbos immanes arte fugavit: Hic à morte suum vindicat Hippocratem.