Latin
HENRICVS STRO
Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum 44-2
Unproofread scanNot analysed yet
HENRICVS STRO. MERVS. N Misnia Aurbachii loco honesto natus Henritus StromeTrus, à puero ad literas bonas est adhibitus. Trivali è ludo Lipsiam profectus, eâ in Academiâ tum Philolophiaetum Medicinae praeclaram navavit operam; ut omnium calculis in ordinem Medicorum fuerit solenniter relatus. Postea cùm medicinam exercere cepisset; fide &arte ita omnibus satisfecit; ut illustrissimo Saxonum duci Georgio innotuerit, multisque nominibus fuerit gratissimus. Cumque prudentiâ esset praeditus singulari: Lipsiae in senatum est cooptatus: quo in officio res sibi commissas magnâ dexteritate expedivit, suâque fidelitate reliquis exemplo fuit. Erasmus equidem Roterodamus eruditionis &virtutis ergò charum habuit, multaque cum eo epistolis ultrò citròque missis communicavit: quae exstant in*volumine epistolarum Erasm edito. Fatis tandem concessit Lipsiae benè de Repub. meritus, vit exactissimi judicij, anno nobis nondum cognito.