# Vitae Germanorum medicorum 44-2

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum, HENRICVS STRO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/44-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/44-2

HENRICVS STRO. MERVS. N Misnia Aurbachii loco honesto natus Henritus StromeTrus, à puero ad literas bonas est adhibitus. Trivali è ludo Lipsiam profectus, eâ in Academiâ tum Philolophiaetum Medicinae praeclaram navavit operam; ut omnium calculis in ordinem Medicorum fuerit solenniter relatus. Postea cùm medicinam exercere cepisset; fide & arte ita omnibus satisfecit; ut illustrissimo Saxonum duci Georgio innotuerit, multisque nominibus fuerit gratissimus. Cumque prudentiâ esset praeditus singulari: Lipsiae in senatum est cooptatus: quo in officio res sibi commissas magnâ dexteritate expedivit, suâque fidelitate reliquis exemplo fuit. Erasmus equidem Roterodamus eruditionis & virtutis ergò charum habuit, multaque cum eo epistolis ultrò citròque missis communicavit: quae exstant in*volumine epistolarum Erasm edito. Fatis tandem concessit Lipsiae benè de Repub. meritus, vit exactissimi judicij, anno nobis nondum cognito.

---

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Vitae_Germanorum_medicorum.
