Latin
PEUCERUS LOQUITUR
Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum 458
Unproofread scanNot analysed yet
si volit me esse superstitem, vel in Ecclesiam coelestem: ut in ipsius complexu, cum meâ dulcissimâ coniuge, socero dilectissimo, avo vestro, latus Patrematernum aspiciam &celebrem. Amen. Exemplum omnium scriptorum, quae misi ad illustrissimum Principem, testamenti &haereditatis loco, vobis reliqui. Id si inter reculas meas non inveneritis: petere tanquam iure vobis debitum potestu, ut sciatu, in qua confessione mortuus sim. Paulatim consumius sum teto corpore, abique dolore &molestiâ, singulari Dei misericordia. Ex carcere inde ueque à die vicesimo tertio Martii Anni millesimi, quingentesimi, sepruagesimi septimi, nunquam sum eductus. Tentaverunt me multis modis, denunciatâ mihi morte, &tetris carceribus, sed Deus clementer me conservavit in veritatu sua confessione cui sit laus. honor &gloria in secula seculorum. Amen. Dixit Chytraus de Philippo: Tollendum eum esse, ne impediat hoc quod ipsi moliuntur in hac ipsâ causâ. Quod in socero non potuerunt, hoc perficiunt in genero. Sed benedictus sit in secula Dominus &Salvator meus lesus Christus, qui potens est in meâ infirmitate, Deus ultionum appare. Exaltare tandem, qui iudicas terram. Iudica causam, vindica gloriam: assere veritatem Filii tui unigeniti, &tu Iesu Christe. Fili DEI, qui dominaris in medio inimicorum tuorum, reprime &confunde hostes tuos. pertinaciter adversantes veritati &gloria tuae Sanabilibus ignosce, hos converte ad te in veritate tua &sana eos. Tibi commendo &trado in manus tuas omni momento, animam meam, impendens hanc vitam meam in testimonium veritatis tua, tu me redemisti pretioso sanguine tuo, propter te mortificor tota die &aestimor sicus ovis destinata mactationi, fac finem, fac finem &libera me secundum beneplacitum tuum. Amen. Quanto mihi dolori fuerit, quòd complecti mihi dilectissimam coniugem meam, matrem vestram, marientem non licuit, cum qua in castissimoc oniugio vixi uique ad annum vicesimum, &quod nunc mihi non conceditur mori in vestris amplexibus, &frui ante mortem aspectu &colloquio vestro, &dulcissimorum meorum nepotum, ac neptum, aestimare vobis facile est; quibus mea philostorgia nota est. Sed tales sunt nuptia Sanctorum: scribitur Petrus Apostolus coniugi sua dixisse, cùm duceretur ad mortem. Christus inquit: Si quis parentes, coniugem, &liberos plus di ligit, quam me, non est me dignus.