Latin
ADOLPHVS OCCO.OIOS
Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum 463
Unproofread scanNot analysed yet
Tribus poëtis Frisia nobilis;
Claret Rodolphus primus Agricola:
Qui Graeca miscebat Latinu,
Et cithara cecinit canora
Rheni per urbes, atque per Italas,
Notusque Gallis atque Britannicis:
Et quà tumescit fluctuosus.
Danubius bibulis arenis.
Adolphus alter, qui medicus fuit
Clarus, per oram nostram Alemanicam;
Doctus Pelaigis disciplinis,
Et Latiis pariter Camoenis.
Vlsenius sed carmine maximus,
In tertio nunc ordine fulgidus.
Haec ille
Fuit idem Adolphus Sigismundi Austriae ducis medicus, eiusque nepos Pompeius, quem Alardus Frisiae decus multis nomiPompei. Occo. nibus appellar. Filius huius Pompeij fuit Sibrandus Pompeins Occo. cui Aphthonij progymnasmata idem Alardus dedicavit interpretatione Rodolphi Agricolae, cum commentatiis suis, Horum nepos fuit Adolphus de quo hic agimus natus circ Adolph. Oceo annum, millesimum, quingentesimum, vicesimum quartum,
A. F. A. N.
Alii 1523. Augustae.
Pater ei cognominis primus in Germaniâ edidit Nicolaum
Alexandrinum. Filius verò huius parentis vestigia secutus, ut