# Vitae Germanorum medicorum 464-3

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum, ADOLPHUS OCCO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/464-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/464-3

Aluit familiam & sobolem numerosam: unde ipse sub anim octogesimum septimum quadam epistola ad D. J. Posthium: Exigo nunc hilares natis cum dulcibus horas: Et mihi facundum glorior esse thorum. Transtulit Georg. Gemisti Plethonis explicationem de virtuti- Scripta eius bus, & locum de moribus philosophorum ex Platonis Theateto: Philologica & Castigagit & Seneca scripta. Scripsit conclusiones unam & triginta ad quastionem: num lues, quae pestis dicitur, necessario adiunctam habeat febrem Aedica. pestilentem vel putridam vel hecticam: ita ut vel contenta cordis, vel ipsius substantia putreat necessariò: consilium item contra pestem cum aliis Augustanae reipub. medicis iutatis Evulgavit quoque pharmacopaiam velmedicamentarium pro Repub. Augustanâ: cui accesserunt simplicia omnia offi nis nostris usitata annotationes in eadem & compo Imperatorum itidem Romanorum numumata à Pompeio Magno ad Heraclium usque collegit. Superadditae sunt illis inscriptiones quaedam veteres: arcus triumphales: & alia ad argumentum tale facientia. De insignibus Occonum epigramma exstat I. Posthii tale ad Epigram. in insignia Oceo Adolphum Occonem:

---

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Vitae_Germanorum_medicorum.
