Latin · Elegiac couplet
ADOLPHUS OCCO
Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum 465
Unproofread scanNot analysed yet
HUNC tua promeruit virtus insignis honorem:
Quem tibi, quemque tuu Caesar, Adolphe, dedit:
Caruleo in clypeo magni lovis armiger alis
Aureus expansis, ad supera alta volat:
Aureaque Eois decorata corona lapillis,
In summo galea vertice clara micat.
Non magis apta dari poterant insignia vobis:
Conveniunt generi talia dona tuo.
Regia sicut avis nitidi templa aurea cali;
Sublimi virtus sic petit astra via.
Denique ceu fulvo nihil est preciosius auro;
Nil oculi gemmis pulcrius adspiciunt:
Sic virtute nihil preciosius, &mage pulcrum:
Quae vestrum decoras non moritura genus.
rulabent haec de Occonibus Albert. Craniz I 10. c 14. sius in annalibus Suevia: Suffridus Petri in scriptoribus Frisia, alij.