# Vitae Germanorum medicorum 465

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum, ADOLPHUS OCCO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/465
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/465

HUNC tua promeruit virtus insignis honorem:
Quem tibi, quemque tuu Caesar, Adolphe, dedit:
Caruleo in clypeo magni lovis armiger alis
Aureus expansis, ad supera alta volat:
Aureaque Eois decorata corona lapillis,
In summo galea vertice clara micat.
Non magis apta dari poterant insignia vobis:
Conveniunt generi talia dona tuo.
Regia sicut avis nitidi templa aurea cali;
Sublimi virtus sic petit astra via.
Denique ceu fulvo nihil est preciosius auro;
Nil oculi gemmis pulcrius adspiciunt:
Sic virtute nihil preciosius, & mage pulcrum:
Quae vestrum decoras non moritura genus.
rulabent haec de Occonibus Albert. Craniz I 10. c 14. sius in annalibus Suevia: Suffridus Petri in scriptoribus Frisia, alij.

---

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Vitae_Germanorum_medicorum.
