# Vitae Germanorum medicorum 470

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum, POSSIT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/470
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/470

Adeoque, ut Plato pro tribus gratias egisse Deo fertur; quòd masculum se, non feminam croasset, quòd tempore Socratis nasci voluisset, idque Athenis: ita longè justiorem Deo gratias agendi causam Esthius hic habuit: qui Argentotatum patriam nactus eo tempore esset: quo praeter Philosophos, summi florebant Theologi, verae sapientiae doctores, & ad aeternam salutem duces. Postea in patriâ schola artibus liberalibus praeclarè institutus, Basileam concessit; medicisque excellentibus operam dedit Platero, Bauhino & Stupano. Id enim quod Galenus alicubi scribit, persuasissimum sibi habebat; optimum madicum, philosophum etiam optimum esse. Itaque Basileae aliquandiu substitit; operamque medicinae diligentem navavit: donec existimaret peregrinas regiones sibi etiam invisendas esse. Id enim norat, plurimum conferre ad uberiorem medicinae cognitionem idemque fecisse sciebat medicorum principes Hippocratem & Galenum: quorum ille in Insula Coo morborum historias in templis descriptas collegit: hîc verò Corinthi, Alexandria, in Lemno insula aliisque in locis plurimis medendo artis medicinae peritiam singularem sibi comparavit. In Ger nania igitur aliquot Academiis perlustra is Galliam adiit: ubi & publicè doctrina & experientia excellentes vitos audivit; & privatim cum iisdem de studiis seriò contulit. humaniterque est conversatus. Basileam è Gallia reversus nomen ordini medicorum dedit; honoresque Academicos, & testimonium suorum profectuum iit. Quos in examine ita collegio medico approbavit: ut palàm dicere non dubitarint; intra annos plures iuvenem nec doctiorem, nec expeditiorem, ad proferenda animi sui sensa oblatum sibi esse. Quare lubentes & privilegia concesserunt; & testimonium praeciatissimum perhibuerunt; & honores in medicinsummos contulerunt. Artem ergò suam cùm in usum deducere statueret; & thetiam nullam esse, nisi praxis accedat, crederet: elector, latinatus oppido non ignoto, Cnucenaci, sedem fixit, opt suam civibus addixit. Quo in officio quomodo versa vel inde colligi potest: quòd vehementer doluerunt eiu di & viciniae cives; ubi audierunt, eum de vi bergensem voalatini, in Acaden numerum professorum medicorum coquadriennium fern Cracenaci transegerat: refragari voluntati eorum, qui Crucenaco avocabant, noluit. Haidelbergam itaque commigravit: ubi Haidelbergam in numerum Professorum medicorum adscitus, muneris sui partes migrat. praecipuè duxit: ut naturae explicationem commendatam sibi unicè haberet. Quam ut aliis patefaceret, Galenum diligentisGalenus. simè sibi explicandum statuit: quo nec meliorem, nec praestantiorem medicum reperiris saepius disertè confirmavit.

---

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Vitae_Germanorum_medicorum.
