# Vitae Germanorum medicorum 471

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum, POSSIT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/471
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/471

Ex hoc ergò, aliisque probatis artis medicae auctoribus, docuit multiplicem remediorum vim atque temperiem; vivisque imaginibus eorum exhibuit formas ideam compositorum, compouendi rationem usumque demonstrans evidentissimè. Nec verò Herbarum cograve illi aut molestum fuit, cum medicinae candidatis agros, gnitioni dedicampos, & sylvas perlustrare: herbas monstrare: viresque earum rus perspicuè explicare. Accessit dexteritas singularis; fides proba ta; felicitas eximia: in eo etiam perspecta tum, cum corporum Et anatomiae. sectionibus operam daret: ubi compagem corporis universi, non modò verbis explanavit: sed ad oculum partibus artificiosè dissectis demonstravit. Has tales in hoc viro dotes cum Academia Haidelbergensis admiraretur: dignum eum censuit, quem non solùm Fisco publi Officia Acacopraeficeret: sed cui officium quoque magnificum, quem Redemica obit. ctoratum vocant. solenniter demandaret. Hîc cùm videret duo potissimum à se efflagitari, fidem & diligentiam: utraque ita praestitit: ut de humanitate, de diligentiâ in negociis expediendis, aut de rigore eius in puniendo, causam conquerendi justam habuerit nemo Cum ita octennium exegisset; suamque tum doctrinam tum fidem abundè aliis probasset; levibus ac tenuibus catarrhis infestantibus, accedente gravi tussi, & pulmonum sanie. placidè exMoritur. spirat Heidelbergae anno millesimo, sexcentesimo sexto, die vicesimo Aprilis, hoc est ipso Pascha horam tertiam vespertina, siptimo & tricesimo aetatis suae anno. Adeò verum est, quod divinus poëta scriptum reliquit: Stat sua cuique dies: breve & irreparabile tempus Omnibus est vita: sed famam extendere factus Hoc virtutis opus. Corporis ei fuit proceritas elegans; facies gravitate plenas co- Prosopogralor à gravidae mattis terrore semper albus; facilitas & dexteritas phia Esthii. in medendo rara: quae tum aliàs, tum vel iis annis spectata fuit, cùm dyssenteria lethali populariter grassante, multos jam depositos nec infimae fecis homines, atchiatri summi beneficio servavit. Acceptus praeterea & gratus fuit insimis, medioximis, & summis; in primis electori Palatino, & Ernesto Friderico Mar- Gratus princhioni Badensi ac principi Durlacensi; qui artem & fidem eius cipp. Esth. in valetudine suâ expertus, Durlacum eum, misso spectatae dignitatis viro, invitavit. De scriptis eius, quod sciamus, nihil exstat, praeter disputatioScripta nes varias, & dilucidam, brevem, ac methedicam formularum tractationem: quae ex officinâ Wechelianam anno sexcentesimo quarto prodiit. Lis etiam ei fuit cum non nemine ὁμρτίχνων, de situ cordis: super De situ cordis quam etiam velitatiunculae quędam editae: de quib. alibi & meli disputatio.

---

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Vitae_Germanorum_medicorum.
