Latin
BONAE MEMORIAE
Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum 480-2
Unproofread scanNot analysed yet
riarum autem rerum praestantissimarum, praecipuè verò in H peritus. storiâ simplicium peregrinorum tantam notitiam &usum sibi Et rei herbaacquisivit: ut per tot regna orbis terrarum scriptorem earum vel riae. graviorem vel diligentiorem hodie non reperias. Historiarum vulgo incognitarum &scriptor &censor acutissimus, uti &Cosmographiae doctissimus. Scripsit, &vertit historias Americanas ex Hispanico idiomate, Scripta. in Latinum sermonem. Dialogos sive historiam Garciae ab Horto, proregis Indiae medici Lusitanica linguâ scriptam de aromatis &simplicibus aliquot medicamentis apud Indos nascentibus, Latino sermone in epitomen contraxit, &iconibus ad vivum expressis locupletioribusque annotationibus illustravit; quae quartâ editione apud Plantini viduam castigatior &auctior prodiit, anno nonagesimo tertio.