# Vitae Germanorum medicorum 480-2

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum, BONAE MEMORIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/480-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/480-2

riarum autem rerum praestantissimarum, praecipuè verò in H peritus. storiâ simplicium peregrinorum tantam notitiam & usum sibi Et rei herbaacquisivit: ut per tot regna orbis terrarum scriptorem earum vel riae. graviorem vel diligentiorem hodie non reperias. Historiarum vulgo incognitarum & scriptor & censor acutissimus, uti & Cosmographiae doctissimus. Scripsit, & vertit historias Americanas ex Hispanico idiomate, Scripta. in Latinum sermonem. Dialogos sive historiam Garciae ab Horto, proregis Indiae medici Lusitanica linguâ scriptam de aromatis & simplicibus aliquot medicamentis apud Indos nascentibus, Latino sermone in epitomen contraxit, & iconibus ad vivum expressis locupletioribusque annotationibus illustravit; quae quartâ editione apud Plantini viduam castigatior & auctior prodiit, anno nonagesimo tertio.

---

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Vitae_Germanorum_medicorum.
