# Vitae Germanorum medicorum 484

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum, IACOBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/484
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/484

Et quanquam totius Italiae Zuingerus perlustraverat agrus nobiliorem, & ceu terrestrem quendam paradisum: sedem tamen & studiorum domicilium fixit Patavii. Ibi jam non pa rietibus tectus latebat tantum libris accubuus: quae res nec solidam parit eruditionem, nec Gratias in vitâ eivili conciliat: sed confirmatus jam magis magisque, audebat sese in praestanti hominum penetrare amicinas & familiaritatem. Utebatur praeceptore & domestico planè amico lacobo Zabarella, homine cum primis nobili: cuius in Logicis acumen, in Physicis sublimitatem, usu & consuetudine fecerat sua: quamvis nec in Ethica doctrinâ Franciscum Picolomineum neglexit, virum illustri apud Senenses familiâ natum, in arte medicâ cum alios, quos ferebat aetas illa, audivit, atque imitandos sibi proposuit: tum vel maxi Horatium Augenium, atque Herculem Saxoniam. Et Herculem quidem. è Saxonibus oriundum, ita fuisse animatum accepimus, ut nisi diversitas quaedam in religione obstitisset; adoptare Zuingerum & amplissimi patrimonij haeredem scribere cogitarit. Augenium verò propter edecumatam in eo vim judicij laudibus ita ferebat: ut conceptis verbis hoc illi tribueret: sicut, aiebat, ex impetuoso & fluctuanti maris aestu, remigum industria, turgidaque ventu vela, anxios navigantes eripiunt: sic ex incertis nostrorum studiorum fluctibus, nostra assi luitatis remigia, auraque Augenii feliciter aspirans in optatum nos felicitatis vadum eduxit. Erequens itaque illi erat4 symbolum, quod in Augenianae Academi & doctrinae usurpabat memoriam: Ὀρῶτα μὲν εἰρισίη, μέτεπειτα δὲ καλλιμος ὑρο Ita autem Zuingerus studiorum distribuebat pensa ut cum philosophiâ, & medicinâ, amoeniotem quoque philolog cen condimentum severioris operae, coniungeret: ratur mum esse verum ornamentum: quo, monente χαρίίντες καὶ εὕχημονες redderentur med eque eni bat, liberali dignum esse ingenio: ita se abc mancipare uni scientiae: ut caeterarum: se cognatione & quasi communi vinculo contit planè percipias gustum.

---

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Vitae_Germanorum_medicorum.
