Latin
IACOBVS
Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum 487
Unproofread scanNot analysed yet
afferebat: cum antagonistam nimos è &doctè congrediendum congrediebatur: Sophistae vultu sedato &gravi respondendum, respondebat. Eloquentia autem fuit tantâ: ut Veneres &Gratiae apud ipsum habitare crederentur: cuius rei vel unum hoc exemplum fidem faciat. Quo die illustrissimorum doctissimus, &doctissimorum illustrissimus, Mauritius Cattorum princeps Basileam suo bonoravit &exhilaravit adventu, Zuingerus publicâ de cathediâ; coram heroë clarissimo &doctrinae censore acerrimo, de argumento hoc, quomodo principi philosophandum, tali disseruit oratione: facilè ut omnes adverrerent vim in pectore, suavitatem in ore, toto habitu eloquem iam. Fuit praeterea in eo totus: ut medicinae praelectionibus domesticis, &quas frequentissimas instituebat, disputationibus, cura ubages ad genuinum artis medicae sensum auditores ducerer: neglectis putridis illis &putidis quaestionibus: quae neque scienti prosunt, neque ignoranti obsunt. Et quia spleudidissimam toti medicinae lucem attulerat Fernelius; sed nonnullibi ab Hippocratis sensu, à Galeni authoritate, ab opinione communi, suam segregaverat opinionem: eâ utebatur Zuingerus aequitate, addo etiam prudentiâ: ut collatis inter se dissentientibus quantum fieri poterat, nec vera laus detracta Hippocrati aut Galeno, nec calus mnia afficta esse Fernelio videretur. Neque illud obscurandum verbis est, quod praesertim hoc delicato seculo, ad medici ornamentum apptimè, &gratial facit: Zuingerum non minus probasse à priscis frequentata medicamenta, quàm ad chymicorum fornaculas earbonibus ipsum denigrasse quandoque manus: Vulcani ope corpora varia in sulphur, in salem, in Mercurium resolvisse: iisdemque praesiq diis citò, tutò, iucundèque expugnasse morbos contumacissimos Atque ad haec Chymicorum mysteria, quanquam ipse ferebatur sua quodammodo naturâ: adiutus insuper labore, &consilio parentis relicto: plurimum tamen debuit Guilielmo Arragosio Tholosati in Platonis philosophiâ, &medicinâ Spagirica rerla tissimo. Is cum trium Gallia regum &Maximiliani (fuisset medicus: Zuingerum &aruis suae &librorum optimorum &quarundam aliarum facultatum haeredem scripsit, antequam marasmo senili decederet: cum annos septem &nonaginta in libatu semper vixisset. Idem hic Zuingerus nosodochio Basiliensi, ubi ingensq egrotorum confluges: &cadaverosa vitae humanae misi ctatur, per annos benè multos praefuit, idque grat Cocterium equidem accepimus menstruum stipi Galliae habuisse decem aureorum millia. Petrus veroA tum magus fuerit habitus, pedem porta ui constituto dietim stipendio quinquaginta coronatorum Zuinger contrà neque salario publico conductus fuit unquam: neque à miserabili illa in valetudinario publico turbâ accepit tantillum: &accipere ne cogitavit quidem. ipsa quoque remedia pauperculis haud rarò dono dedit.