# Vitae Germanorum medicorum 494

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum, HOMO BULLA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/494
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/494

Ledâ nascitur, auno Christi, millesimo, quingentesimo, triImperl. cesimo septimo, die vicesimo nono Junij, familâ antiquâ & nobili Proavus enim eius fuit lodocus, toparcha Ledanus, & priIodocus Smemum Teneramundae, deinde praetor etiam Alostanus: qui floruit tius proavus. circa annum millesimum, quadringentesimum, vicesimum. Avus autem Henricus, itidem toparcha Ledanus, aviaque Margaretha Henr. SmeSchorissia, Georgij F. Joannis N Gerardi proneptis, floruere tius avus. circa annum millesimum, quadringentesimum, quadragesimum loctavum. Gessit hic quoque praeturam Reipub. & ditionis Alostanae: quem magnum Balivum nominant. Orto autem sub id tempus intestino discidio: cùm Maximilianus I. Imperator, mortuâ uxore Mariâ, Caroli Burgundi filiâ, tutelam liberorum *An. 1482. gerere vellet; ordines autem Flandriae id neutiquam permitterent: à Gandavensibus, contra quos ille pro Caesare stabat, captus; cùm lytron ingens postularetur; jura dominij Ledensis venundare fuit coactus, Iano Grutero Gandavensi, culus nilia etiamnum haerent. Testatur id ipse Smetius nepos in vitâ à se Belgicè meminitque in Parentalibus:

---

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Vitae_Germanorum_medicorum.
