Latin
FELIX PLATERVS
Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum 502
Unproofread scanNot analysed yet
Hanc eius professionem Academicam tantus est subsecutus auditorum concursus: ut dietim schola accessionem ad frequentiam studiosorum facere visa sit. Praxeos autem inprimis nomine ac felicitate insigni, ita omnibus innotuit: ut in delidis fuerit summis etiam principibus, praecipuè vero Christianissimę Catharina, Henrici IV. Galliarum &Navarrae regis sorori, nec non principibus Saxonia, Brandeburg. Lotharingia &Wirtembergica: qui saepè huius opem &auxilium implorarum ac in periculosissimis morbis, aut ab instantibus praeservatis aut in praesentibus liberati fuerunt. Inprimis verò fidem, diligentiam. industriamque summam civibus suis probavit tum: cùm pestilens lues aliquoties vehementissimè grassaretur, essetque Basileae. crudelis ubique Luctus, ubique pavor, &plurima mortis imago. Ibi enim quae sunt virtutes medici, probavit laborem in neociis: constantiam in periculis: industriam in agendo: celeritatem in conficiendo: consilium in providendo. Tandem etiam ipse vivis eximitur anno millesimo, sexcentesimo, decimo quarto, die vicesimo octavo Julij, aetatis sepiuagesimo actava, phihisi cum hydropisi coniuncta confectus: sic tamen ut rarius decumberet; adeoque in sella sedens supremum obdormiret. Mortem ab ipso morbi principio certam, ita non exhorruit: ut de ea semper sine ulla prorsus aut vultus, aut animi perturbatione fuerit locutus. Et quanquam per quatuordecim dies magnam doloris vim sensit: nullam tamen voculam parum se dignam edidit: adeoque in terra adhuc luctans, triumphabat in coelis. Testar sunt id voces, quas frequenter in ore habuit: Veni Domine IESV, ne cuncteris diutius: In manus tuas Domine IESI commendo spiritum meum: Domine fac finem dolorum: sordi enim mihi terrena omnia: Vtinam utinam, vel hoc momenu hora mec mortis instaret! Ex animo cupio dissolvi, &esse cum Christo. Elatus est honorificè, cum Acade ac tali monumento honoratus: D. O. M. S