# Vitae Germanorum medicorum 505

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum, FELIX PLA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/505
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/505

natrimonio cum Magdalena leckelmaniâ, senatorij ord nis filia, vixit annos sex & quinquaginta, ἅπαυς quidem, sed it. ut domus illius esset exemplum pietatis, pudicitiae, concordiae atque industriae singularis. Usi sunt ipsius in medendo opera, ut diximus, principes viti permulti, inprimis principes Wirtembergici, & Marchiones Bad densas quorum etiam non nemo, ad ipsum quandoque divertere: & quae in medico suo κειμηλιεταμείῳ reposita habebat ex omnibus orbis partibus congesta, propius contemplari dignatus est. uicquid ab occupationibus ipsi concedebatur temporis, id signis, tabulis, aliisque antiquitatis monumentis consecrabat: illud honestum ocium reputans, in quo cum ociaris, vel maximè negociosus es. Maximam verò partem, plantationi horti sui, quem, si quisquam alius, habebat instructissimum, impendebat. In cum tara multa, multa peregrina & exotica intulit: quae omnia singulari cùm humanitate, ac hilari vultu studiosis artium & quibuslibet petentibus, exemplo Cyri regis, commonstrabat. Fuit ea ingenij felicitate, quam Aqυίuν vocat Aristoteles: ut celerrimè & exactissimè quaecunque artificum opera imitaretur: seriis medendi: corpora secandi; plantas ac metalla tractandi occupationibus, non musica tantum; sed & mechanie intetludia, totuandi praesertim interiicere consueviti ea quidem arte; ut vel eum iis, qui in ea sunt praestantissimi conferri pos & committi. Edidit de corporis humani structura sive fabricâ & usutractatum iconibus quamplurimis illustratum: in quo methodo analytica & perspicua singulae humani corporis partes eleganter ipsarumque usus diligenter describuntur. De quo scripto hoc est Theodori Zuingeri *judicium: tabulis anatomicis Platerus de studiosis dissectionum methodica docendi ratione tam praclar meritus est, quam ullus alius eorum, qui diexodice hane naturalis Philosophia partem sunt vel hodie vel olim persecuti. Inde praxeos tractatum primum, secundum, tertium, quorum primus functionum laesiones, secundus dolores, tertius vitia coninet. His subiecit observationum libros tres ad praxeos ill tus accommodatos. Laborem autem hunc susceperat hortatum multorum tissimorum vtorum: & collegit eum sexaginta dusmanneri studio medico, illiusque quinquaginta sex annorum uln & citatione, & quinquaginta trium annorum prosedidit siptuagesimum octavum annum jam Librum item defebribus, cum tabulis tribus, ordinem singulorum capitum monstrantibus, adiunctis historiis viginti. Habuit in collectaneis suis & alia multa egregia de aliΑνίκδοτα, simentis. ve inedita De medicamentorum compositione; materia scil. & forma, & Plateri. usu eorum. De omnis generis animalibus, plantis. subterraneis, & iis qua tellus producit: & alia, quae ut frater Felicis Thomas Platerus, medicus esegans, communi bono edat, eruditorum nemo non optat, speratve. In nomen viri optimi & doctissimi carmen eiusmodi lusit Ioannes Posthius: Cùm felix animo, felix sis divite census Felicis nomen cenvenienter hobis.

---

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Vitae_Germanorum_medicorum.
