Latin
PETRVS PAP
Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum 513-2
Unproofread scanNot analysed yet
posset, capitis nutu siduciam suam in Christum testatus est: ac morbo. non semel manibus junctis inque caelum sublatis auxilium à DEO visus poscere, mortemque cunctantem advocare. Remediis toto morbi tempore usus est perpaucis: quòd longi &incurabilis, ut ipsemet iudicabat, mali taedio victus esset: nec stomachus ulla ferè admitteret. Et quamvis à collegis Everardo Vorstio, ac Reinero Bontio varia illi fuerunt proposita: omnia tamen fastidiit, rerum suarum optimè sibi conscius. Vixit, dum vixit, non inglorius, aut degener mundi incola: longumque illi aevum hoc in orbe promittunt praeclara eius ingenij monumenta? quibus se à mortalitare vindicavit. Exstatenim hortus publicus Academiae Lugduno Batavae, eius Scripta Pavis. ichnographia, descriptio, &usus opera huius Pavii, horti praesidis. Galeni itidem de cibis boni &mali sueci, Rostochii à se explicatum, cum notis ibidem edidit. Edenda proculdubio plura ab heredibus adservantur. Perhibent haec de Pavio Everardus Vorstius med. profess in oratione funebri: Academia Lugdunensis: elenchi librorum.