# Vitae Germanorum medicorum 513-2

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum, PETRVS PAP. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/513-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/513-2

posset, capitis nutu siduciam suam in Christum testatus est: ac morbo. non semel manibus junctis inque caelum sublatis auxilium à DEO visus poscere, mortemque cunctantem advocare. Remediis toto morbi tempore usus est perpaucis: quòd longi & incurabilis, ut ipsemet iudicabat, mali taedio victus esset: nec stomachus ulla ferè admitteret. Et quamvis à collegis Everardo Vorstio, ac Reinero Bontio varia illi fuerunt proposita: omnia tamen fastidiit, rerum suarum optimè sibi conscius. Vixit, dum vixit, non inglorius, aut degener mundi incola: longumque illi aevum hoc in orbe promittunt praeclara eius ingenij monumenta? quibus se à mortalitare vindicavit. Exstatenim hortus publicus Academiae Lugduno Batavae, eius Scripta Pavis. ichnographia, descriptio, & usus opera huius Pavii, horti praesidis. Galeni itidem de cibis boni & mali sueci, Rostochii à se explicatum, cum notis ibidem edidit. Edenda proculdubio plura ab heredibus adservantur. Perhibent haec de Pavio Everardus Vorstius med. profess in oratione funebri: Academia Lugdunensis: elenchi librorum.

---

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Vitae_Germanorum_medicorum.
