# Vitae Germanorum medicorum 515

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum, FLAMINIVS GASTO. OICII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/515
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/515

Hic autem Gasto à puero bonis literis atque artibus dicatus, primum in ludo patrio; pòst Gorlicii Lusatiorum urbe celebri sub Laurentio Ludovico. gymnasij rectore, felices in studiis fecit progressus. Ide Wittembergam profectus philosophiae iuxta ac medicinae totum se dedidit: interque professores medicos Salomonem Albertum & Schatenem ibi audivit. Wirtemberga Lipsiam venit: & inde Altorsium Noricorum ubi praeceptores habuit viros celebres Philippum Scherbium & Nicclaum Taurellum: socium verò studiorum suavissimum leachimum Olbafium, physicum postea Dantiscanum, & in gymnasio ibidem professorem anatomicum. Horum doctrina à theotiâ medicâ instructus, ad medicum practicum Laurentium Scholezium, poliatrum Uratislaviensem, profectus est:atque ab hoc Pragam ad philosophum & medicum Caesarium Simonam Simonium E patriâ in Italiam progressus Bononiae aliquantisper substitit: ubi tunc Plysses Aldrovandus, Flaminius Rota, Caspar Tagliacetius, Ioannes Costeus, lulius Casar Claudius, cui fuit in carissimis, efflorescebant. Romae Franciscum Patricium propter philosophiam Platonicam, Andream Casalpinum, itemque Marsilium Cagnatum, aliis minimè neglectis, audivit. Neapoli ταμεῖῳ antiquitatum naturae pleraque rara & mira spectavit: Padua autem Aquapendente, Auginio, Saxonia aliis, familiarite usus, plurimum eorum, ut & aliorum excellentium tificum consuetudine profecit. Basilea deinde, cùm & in examine, & in disputatione publi ca de podagrâ satisfecisset doctoribus, solenni ritu summum in arte medicâ est ἀξιωμω adeptus. Factum id al tuli) nonagesimo septimo, die Sextilis ultimo. Ex Academiis & literariâ peregrinatione ad suos reverso, cum in patriâ locus non esset; Guram Silesiae, in Glogoriensis linmitaneum oppidum, se contulit: ordinariusque physicus est designati Hîc cùm praeclarè statim se darent praxeos eit latèque tum in Silesiam, tum Poloniam est ab aes num expetitus.

---

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Vitae_Germanorum_medicorum.
