Latin
ISISIOANNES LVDOVICVA
Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum 520
Unproofread scanNot analysed yet
Valentino Erythrao, Christiano Herlino. Leonhardo Hertelio, Andrea Planero, I. Brunone, viris omni eruditionis genere perfectis. Cumque miro peregrinandi desiderio flagraret: Augustam Augustam se ad Hieronymum Wolsium, amicum pattis singularem con abit. tulit: ut ab eo in Mathematicis, quarum scientissimus, ut &Graecarum literarum habebatur, pleniùs informaretur; pòst loca remotiora pedem promoturus. Verùm cùm unicus ipse esset filius, &familiae quasi columna; paterni animi solicitudo, quae ad omnia etiam tuta trepidare solet, ut longiùs eum à sedimitteret; imperrare à se non potuit. De parentum itaque voluntate cum Argentoratum rediis. Redit Argent. set: ab Academiae sub id tempus scholarchis Wolsgango Sigumundo Wurmsero, I. Carolo Lorchero, Friderico Gotteshrimio, prodire in publicum; &professoriam exercere linVbi publicè guam jussus est. Fidem faciunt dictis magni illius Sturmii docet. haec in programmate publico verba: Ioannes Ludovicus Havenreuterus, unus ex illis est adolescentibus: qui ultrò non coacti, parentum optatis atque votis respondent: &praeceptorum labores sua levant industriâ. Is explicare incipiot Aristotelis libellum de mundo: ut specimen det suorum laborum, suaque industriae &progressuum: quos fecit in curriculo doctrinarum &artium. Non istud quod facit, suo arbitratu facit: sed nostra, quibus à senatu Academia commissa est, voluntate, consilio, hortatu, iussu Postea cum in schola illa amplius annum &semestre adolescens ipse eruditione autem vir, ut Erytrhaeus de eo, libros Aristotelis, in cuius scriptis, ut &Platonis, fuit versatissimus, de mundo &de motu animantium publicis auditoribus diligenter, &doctè, &μθοδικῶς interpretatus esset: scholarchis de meliore notâ commendatus; inque professorum publicorum collegium est cooptatus: ut Aristotelis de natura obscuritate, una cum libris Organi eiusdem philosophi explicaret. Itaque, cum primis ea in Academia magistris, inter quos &Melchior lunius &Andreas Waltherus, anno septuagesi- Primi magist. mo quarto, post millesimum, quingentesimum. die nono Februa-Argent. prom. rij creatis; ipsi etiam suprema in Philosophia laurea, Ety. In quib. Hathraeo promotore, est collata. Et sanè in cathedram collo-venreut. catus ipse eâ aetate fuit: qua si quis disceret, quae tum docuit progressus in studiis haud poenitendos fecisse putaretur.