Latin
D. D. JOANNI
Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum 526-2
Unproofread scanNot analysed yet
D. D. JOANNI INGOLSTETERO MEDICO ARCHIPAL. PRAESTANTISSIMO, PHILOSOPHO ACUTISSIMO, THEOLOGO SINCERO MARITO ET PARENTI DESIBERATISSIMO VIDUA ET LIBERI MAESTISSIMI; MONUMENT. HOC P. P. VIXIT ANN. LVI. OBIIT ANN. M. DC. XIX. M. FEBR. D. XV. AMBERGAE. Fuit hic non solùm experiens medicus, sed &philosophus acu Virtutes &tus, &Theologus exercitatus: quod tum ipse, dum vixit, reapse dores. multoties demonstravit: tum post mortem eius ingenij monumenta loquuntur. Talentum suum à Deo sibi concreditum non defodit: sed ita eo usus est; ut inde fructûs ad ceclesiam rempub. redundarint plurimi. Et quanquam ἀναμάρτητι fuit: nec planè sine crimine naevoque vixit: studuit tamen per omnem vitam professionem suam ornare; &evangelio digneambulare; atque vocationem &electionem suam firmam efficere: eoque exemplo suo alios Christo lucrifarere.