# Vitae Germanorum medicorum 526-2

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum, D. D. JOANNI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/526-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/526-2

D. D. JOANNI INGOLSTETERO MEDICO ARCHIPAL. PRAESTANTISSIMO, PHILOSOPHO ACUTISSIMO, THEOLOGO SINCERO MARITO ET PARENTI DESIBERATISSIMO VIDUA ET LIBERI MAESTISSIMI; MONUMENT. HOC P. P. VIXIT ANN. LVI. OBIIT ANN. M. DC. XIX. M. FEBR. D. XV. AMBERGAE. Fuit hic non solùm experiens medicus, sed & philosophus acu Virtutes & tus, & Theologus exercitatus: quod tum ipse, dum vixit, reapse dores. multoties demonstravit: tum post mortem eius ingenij monumenta loquuntur. Talentum suum à Deo sibi concreditum non defodit: sed ita eo usus est; ut inde fructûs ad ceclesiam rempub. redundarint plurimi. Et quanquam ἀναμάρτητι fuit: nec planè sine crimine naevoque vixit: studuit tamen per omnem vitam professionem suam ornare; & evangelio digneambulare; atque vocationem & electionem suam firmam efficere: eoque exemplo suo alios Christo lucrifarere.

---

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Vitae_Germanorum_medicorum.
