Latin
EVRICIVS CORDVS
Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum 61
Unproofread scanNot analysed yet
EVRICIVS CORDVS. URICIUS CORDUS, aliàs Henricus vel Ericus VrbaEnus, patriâ fuit Hassiacus, natus in viculo, cui nomen Simus vel Simesula: unde &Simusij, sive Simesusij cognomentum aliquando ad /umsit. Non longè abest viculus iste ab alio viculo, in quo Eobanus natus: ut vicina fuerit duorum in Hassia poëtarum patria Parentes habuit rusticanos quidem, sed honestos, &mediocribus facultatibus; utpote vcuius Plura prahendentem quàm centum iugera fundum Foecundos genitor solus aravit agros. Cordus autem est nominatus, quia extremo partu matiis sus fuerat editus: ut ipse de se*prodidit: Autumnale velut sero sub tempore cordum. Vltimus effata, sic igo natus eram. Conveniens igitur Cordi cognomen habebo, Dii faciant illo post mea fata vocer!