# Vitae Germanorum medicorum 61

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum, EVRICIVS CORDVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/61
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/61

EVRICIVS CORDVS. URICIUS CORDUS, aliàs Henricus vel Ericus VrbaEnus, patriâ fuit Hassiacus, natus in viculo, cui nomen Simus vel Simesula: unde & Simusij, sive Simesusij cognomentum aliquando ad /umsit. Non longè abest viculus iste ab alio viculo, in quo Eobanus natus: ut vicina fuerit duorum in Hassia poëtarum patria Parentes habuit rusticanos quidem, sed honestos, & mediocribus facultatibus; utpote vcuius Plura prahendentem quàm centum iugera fundum Foecundos genitor solus aravit agros. Cordus autem est nominatus, quia extremo partu matiis sus fuerat editus: ut ipse de se*prodidit: Autumnale velut sero sub tempore cordum. Vltimus effata, sic igo natus eram. Conveniens igitur Cordi cognomen habebo, Dii faciant illo post mea fata vocer!

---

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Vitae_Germanorum_medicorum.
