Latin
EVRICIVS CORDVS
Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum 62-2
Unproofread scanNot analysed yet
neque eo quisquam fuit magis, vel potiùs vehementiùs studiosus veritatis. &qui peius odisset mendacia ac vanitatem. E. Mores Cordi. tat autem natura asperior, &paulò impatientior: quaeque dissimulare nihil ferè, quo offenderetur, ac ferre posset. Quod in causa fuit: ut in aliquorum interdum indignationem incurteret: à quibus potuisset sublevari: si favorem ipsotum ambisset, ac obsequio retinuisset. Declaratur id epigrammatis, quae edidit: &alicubi ipse ita de sese; Blandiri nescis, ac verum. Corde, tacere: Et mirare tnos displicuisse libros! Eobanum inprimis junxerat ipsi patria &studiorum similitudo poëticorum; quae etiam aetate provectiori non dimisit. Cùm ex Borussiam aliquando reversus Eobanus, Cordum extemporali hoc disticho salutasset: Salve, Corde, mei salve pars altera cordis, O mecum patriae fama futura mea: Euricius itidem αὐτοχίδιως eidem binis versibus respondit: O non vise mihi longis Eobane diebus; Te tandem incolumi lator adesse pede.