# Vitae Germanorum medicorum 62-2

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum, EVRICIVS CORDVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/62-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/62-2

neque eo quisquam fuit magis, vel potiùs vehementiùs studiosus veritatis. & qui peius odisset mendacia ac vanitatem. E. Mores Cordi. tat autem natura asperior, & paulò impatientior: quaeque dissimulare nihil ferè, quo offenderetur, ac ferre posset. Quod in causa fuit: ut in aliquorum interdum indignationem incurteret: à quibus potuisset sublevari: si favorem ipsotum ambisset, ac obsequio retinuisset. Declaratur id epigrammatis, quae edidit: & alicubi ipse ita de sese; Blandiri nescis, ac verum. Corde, tacere: Et mirare tnos displicuisse libros! Eobanum inprimis junxerat ipsi patria & studiorum similitudo poëticorum; quae etiam aetate provectiori non dimisit. Cùm ex Borussiam aliquando reversus Eobanus, Cordum extemporali hoc disticho salutasset: Salve, Corde, mei salve pars altera cordis, O mecum patriae fama futura mea: Euricius itidem αὐτοχίδιως eidem binis versibus respondit: O non vise mihi longis Eobane diebus; Te tandem incolumi lator adesse pede.

---

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Vitae_Germanorum_medicorum.
