# Vitae Germanorum medicorum 63-2

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum, EVRICIVS CORDVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/63-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/63-2

Apta Mathematicas ubi mens adspirat ad artes,
Laxa tibi studiis frena remitto tuis.
Hoc tamen admonitu, praescriptis finibus ut te
Contineas, certum constituasque modum.
Scire licet, vaga quo se volvant sidera motu;
Quem teneat terrae qualibet ora situm.
Quae numeri virtus, quae vocum arcana potestas,
Et quodcunque fluens linea duxit opus
Sed fuge dementum mendax genus astrologorum,
Quaeque docent vanis frivola scripta libris.
Hac medicis adrò nihil ars habet utile rebus;
Vt constet multis sape nocere modis.
Illieo delectat, fateor, dulcedine; verùm
Efficit expertes relligione viros.
Hinc quòd ei sancta divina oracula lege
Praecipiant nullam nos adhibere fidem.

---

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Vitae_Germanorum_medicorum.
