# Vitae Germanorum medicorum 77

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum, GISBERTVS LONGO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/77
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-adam/vitae-germanorum-medicorum/77

Natura varios didicit motusque vicesque;
Et qua foeta homini munera, terra parit.
Calluit & medicam dextrèque exercuit artem,
Aegrotis solitus ferre frequenter opem.
Pestis Agrippinâ cum grassaretur in urbes
Eripuit saeva corpora multa neci.
Id meritum grati cives meminere, feruntque,
Ac artem laudant, officiumque viri.
Dotibus his tantis castes adiungere mores,
Et studuit verà mente timere DEVM
Huic tamen exstincto, quidam qui templa gubernant,
Iura sopulturae sancta locumque negant.
Non aliquo talem meruit quia crimine poenam;
Sed quod vera DEI iussa professus erat.
Sola novi fuit hac iratis causa furoris;
Non Evangelij lumina ferre queunt.
Huc igitur Bonnam corpus venerabile Rhenus
Detulit, adversis officiosus aquis.
Et funus magno gemitu cùm duceret isthinc,
Dicitur à lacrymis intumuisse suis.
Sed mans chara DEO, quod spe votisque petiviti
Nunc fruitur vultu, maxime Christo, tuo.
Usus est amicitiâ virorum suâ aetate doctrinae laude insij
Amic

---

Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Vitae_Germanorum_medicorum.
