Latin · Elegiac couplet
VALERIO CORDO
Melchior Adam, Vitae Germanorum medicorum 85-3
Unproofread scanNot analysed yet
Ante diem laurus falce resecta cadit.
Ergo dolet functum meritò Germania Cordum,
A quo grande fuit quondam habitura decus.
Phaebeo radians olim sublimis honore.
Ornasset patriam, viveret ille, suam.
Qua subitò raptum marens velut unica natum,
Volvitur indigno pulverulenta situ.
Sed quia diis aliter visum, mala tanta feramus,
Leniter, &timida voce rogemus opem.
Ille quidem Christi felix amplectitur ulnas;
At nos arumnis obvia turba sumus.
Ille quatit pedibus Stygia fera monstra paludus
Circuit, ut rapido nos voret ore, Satha
Ile procul scelerum sordes labemque reliquit:
Nos sumus in vitium cerea turba nimis.
Iustitiae ille tulit redimitam flore coronam:
Sape premit nostrum dira procella caput
Si libet hoc igitur tumulo breve carmen hab
Possis ut à doctâ posteritate legi:
cerdus in hac tegitur juvenis celeberrimi itus ad ingenuas Pierii
Paeoniis voluit cui vitam reddere succis
Phaebus: ni medicam mors repulisset opem.
Nectareo Charites sparserunt flumine membra,
Unde sitim in vivis saepe levabat agens.
am penitus vires herbarum novit &artes:
De quibus hic ratio, cur dubitaret, erat.
Vinceret ingeniis Germania, vicit ut armis:
Si Cordo similem rursus adepta foret,
Has pius Aoniis lacrymas è fontibus hausit,
Qui teritur lacrymis egrediturque, dolor.
Accipe non iusto properatum tempore carmen,
Quale nec extremos convenitante rogas.
telle sed in magnis, licet hic manus ultima desis.