# Anti-Lucretius 10

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, QDAXARACOM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/10

Nam tu, namque tui similes clamare soletis,
Laetitiâ melius nihil est, pejusque dolore.
Nonne Dionaei resonant his vocibus horti?
Nonne, & jucundi cùm fit jactura, dolori est?
Ergò, ne doleas, quodcunque placebit habendum
Jure tuo; nec honos, nec fas obsistere possunt:
Atque Voluptati laxae immittuntur habenae.
Sin autem abstinuisse bonum est, illudque fateris;
Cur me infelicem, si Relligionis amore
Abstineam, vocitas? Te sum felicior ipso.
Nam tu, si vincis, tua te victoria torquet,
Me mea delectat: si mavis denique vinci,
Quàm sic torqueri, confessus es: en! data porta
Flagitio, vitiis retinacula nulla supersunt.
IMO, inquis, superant; poenae metus atque malorum
Quae scelus & tandem patitur peccare libido.
At semel amotâ metuendi Numinis irâ,
Cur levior multo turbaret pectora terror?
An contemptor ego Superûm legisque supremae,
Humanas leges & judicis ora timerem:
Aut si me cupidum poenae brevis alligat horror
Heu! miser in laqueos recido, quos te duce fidens
Rumpere sperabam: jam me dolor & metus angit,
am moveor, curâ sed deteriore subactus;

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
