# Anti-Lucretius 100

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, 100. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/100
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/100

Corporibus quae sunt conflata prioribus. Illud
Jam demonstratum est; quia constant partibus.
Atqui
Si conflata semel fatearis, nata fateris.
Eergò quidquid habent in se vel habere putantur,
Id causae debent. Fecit casusve Deusve
Singula. Sed casus primordia nulla creavit,
Nulla creare potest: ergò Deus. Undique Numen
Conspicuum: vires ac mentem agnosce creantis.
ESSE potest Atomis nil per se ac semper ab aevo,
Materiae nisi quod per se natura requirit.
Quapropter si corporibus nativa figura est,
Ac per se talis, talem fuit esse necessum.
Est igitur quadrata Atomus, quoniam esse rotunda
Non potuit. Sed nil Atomum vetat esse rotundam;
Cùm sint innumerae passim, te judice, tales.
Ergò Materiae nullam natura figuram
Privatim exposcit, cunctas amplectitur aequè,
Quòd si quadratam ambiret, nihil esse rotundum,
Nil & quadratum posset, si fortè rotundam.
Attamen ex Atomis quot quadratae atque rotundae?
Quadratas adeò per se, per seque rotundas,
Aut aliâ insignes formâ qui dicit ab aevo
Naturâque suâ, haud secus hic pugnantia dicit,
Ac si homines per se nigros, aut diceret albos,
Aut grandes, aut exiguos; cùm ostenderet ipse
Gallos, Aethiopas, Pyginaeos, atque Gigantes.
NIMIRUM comperta tibi est natura modorum.
Rebus inesse quidem possunt & abesse, tametsi
Res maneant. Ceram invertas utcunque libebit;
980Cera manet. Glaciem concretam respicis; unda est.
Nix cadit è coelo, quâ terram albescere cernis;
Unda est, Olla fremit, fumusque assurgit in auras:
Unda est: mille modis variatam detegis undam.
Si nativus erit modus hic, sive ille, nequibit
Auferri: si per se se est, alium esse repugnat.
Quòd si translatis, sive auctis, sive resectis

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
