Latin · Dactylic hexameter
101
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 101
Unproofread scanNot analysed yet
Partibus hic poterit modus exul abire, vel ille;
Non est nativus. Sed corpore cernis in omni
Quaslibet attritu mutari posse figuras
Formarique novas. Ergò adventitia res est
Materiae quicunque modus, quaecunque figura.
Hoc tuus ipse quidem satis intellexerat auctor,
Nec dubitat Vero cedens persaepe fateri:
Cur nunc, eversâ subitò ratione modorum,
Aeternas Atomis dat moles atque figuras,
Immemor ipse sui? Quidnam inconstantia tanta
Portendit? Jamne ipse capis quàm foeda magistro
Inde tuo nota, quaeve fides sit habenda bilingui?
Haec conjuncta solet, cùm de primis elementis,
At cùm de mixtis sermo est, eventa vocare:
Sed nova non rerum naturam nomina mutant.
Nonne Atomos mixtas, ut corpora cuncta, probavi:
Nil igitur conjunctum Atomis adscribere par est,
Quod mixtis pariter conjunctum non sit, &ipsi
Materiae, sic, ut nequeat perstare sine illo
Materies. Quocunque potest orbata videri
Integra &incolumis, conjunctum hoc scilicet ipsi
Appellare nefas: interque eventa locandum est.
Haud ullum corpus sine qualicunque figurâ
Unquam stare potest; igitur conjuncta reapse,
Corporibus cunctis, est qualiscunque figura,
Ut pote finitis ac certo limite clausis.
Corpus at omne potest sine tali stare figurâ:
Ergò non talis conjungitur, evenit ipsi.
Ut sine qualicunque situ consistere corpus
Non poterit; poterit sine tali, vel sine tali:
Nec refert ubi sit, modò quâdam sede locetur.
HAUD certè ingenio totas Epicurus habenas
Immisit, paucis ornans sua semina formis.
Fingere cùm sciret, quidni ausus fingere plures?
Cur &Anaxagorae contemsit Homaeomeriam?
Non Epicureis audacior illa repertis;
Satque videbatur vestris accommoda rebus: Omni structa modo confertim semina praebens, quae sibi congeneres adeant, passimque sequantur