# Anti-Lucretius 102

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, 102. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/102
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/102

Particulas, coëant illis, aliasque recusent;
Seque oculi jungant oculis, atque auribus aures,
Argentum argento flori flos, ignis & igni.
Sed fallax tuus ille Dei contentor & hostis,
Praevidit nunquam posse haec infecta putari
Corpora, quae signum tanti specimenque laboris,
Et manifesta suae ferrent vestigia causae.
Ergò Atomis artem nimiam detraxit; & illas
Simpliciore dedit cultu, primisque figuris
Tantùm exornatas: fortunae caetera credens,
Quae concurrentes parerent eventa figurae.
AEquè
VERUM & commentis quid parcere profuit?
Absurdum est, Atomos si per se dixeris esse,
Plusve minusve rudes, plus aut minùs esse politas.
Tam nempe artificis manus est adhibenda, ligonem
Aut rastrum ut facias, quibus agrum exercet arator,
Quàm clypeum quo flava Thetis donavit Achillem,
Pacis ubi Ignipotens bellique insculpserat artes;
Et Stygiis intinctum undis Thoraca Minervae,
In quo stant geminae Sphinges, torvùmque renidet
Gorgonis horrendae facies redimita colubris.
FIXUM igitur teneas animo certumque fugaces
Esse modos, & in his penitus nihil esse necessum.
Materies porro, seu massam intelligis omnem,
1050Seu varias ejus partes, consistere nunquam
Absque modis potuit: non hunc aliumve requirens
Per se naturamque suam (quia quos semel olim
Per se naturamque suam tenuisset ab aevo,
Nunquam hos ex ullâ posset deponere causa)
Ast aliquem semper, nempe hunc aliumve, perinde
Ergò quos habuit primos, servatque tenaces,
Vel quos deponit semper, semperque resumit;

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
