# Anti-Lucretius 103

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, 103. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/103
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/103

Talis Materies; nequit ergò aeterna vocari.
At si Materies non est aeterna, creari
Debuit è nihilo: per se se non fuit unquam,
Est tamen; è nihilo semel ergò existere coepit.
AT qui Materiam fecit, non ille profectò
Materiâ constat. Nam si constaret & ipse
Partibus advectis per motum ac tempora quaedam
Praevius huic esset motus. Simul altera causa
Inquirenda foret, quae motum partibus illis,
Atque situm nutu proprio, formamque dedisset,
Per se, aut aeternus minimè foret ille, sed alter.
Atqui Principium, quo corpora cuncta creantur,
Aeternum planè ac per se est, velut esse fateris:
Unde incorporeum, Quinti, simul esse necesse est.
Ergò Materiae Deus & moderator & auctor,
Materiâ ipse caret, perituri est corporis expers.
AT nihil è nihilo, exclamas: Epicurus id olim
Exclamabat: idem respondet Musa Lucreti;
Non secus ac resonans curvis in vallibus Echo
Pastorum liquidas voces & carmina reddit.
Sed nihil è nihilo fieri dum posse tuentur,
Ecquid contendunt? Terrane ac Sidera Coeli,
Oceanumque è particulis constare coactis?
Singula quaeque suo vegetantia semine nasci;
Ac foetus animantûm è progenitoribus antè
Formatis? Haud inficior. Sed copia rerum,
Ipsaque Materies, ex quâ sunt omnia facta,
Unde sit, hoc opus est. Per se non esse probavi;
Est igitur causa ex aliquâ: quae causa profectò
Non est Materies, sed quiddam antiquius illa.
Ergò Materies omni aevo non fuit. Inde
Dicimus è nihilo factam, quia facta reapse est.
QUID rerum indagas exordia rebus in ipsis;
Simplicitatem in compositis; formasque perennes
TIco
n mixtis resolubilibus; primumque vel unum, Hìc ubi nec primum quidquam simplexve, nec unum est?

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
