Latin
LIBRI QUARTI
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 108-2
Unproofread scanNot analysed yet
Vidisti; fragiles nugas &vana tropaea
Non sine despectu quodam tacitoque pudore
Miratus tenues dilabi prorsus in auras;
Nec personatae steterunt mendacia Musae.
UNDE putas, Quinti, Vero tam dissita rerum
Principia, aeternumque sibi pugnantia, tantam
Invenisse fidem? Quae vis arcana sequaces
Traxit, &assuetis homines absterruit aris?
Namque ciere feras nunquam felicior Orpheus
E sylvis, quà Threicius fluit amnis in aequor;
Aut exultantes pelago Delphinas Arion:
Auritos lapides citharâ nec blandior olim
Ducere, Cadmaeas plectro qui condidit arces.
Quae nubes animos adeò caligine tetra
Obduxit, lucem ingenitam ut restinguere posset;
Ipsiusque nitens Veri jubar abderet umbra?
Sensuum adulatrix, &falsi lena Cupido.
DES, inquit, spatium cunctis penetrabile rebus,
Ac sine fine patens; quod partes attamen imas,
Et superas habeat; quod stet vigeatque suâ vi; Caetera par nihilo: des largam Materiae vim, Aequè infinitam; sed quae non impleat illud: 5o Congeneres Atomos, varias tamen; atque figuris
Omnibus insignes, cum simplicitatis honore;
Extensas, non dividuas; sine partibus, &cum
Partibus. Adjicias Totum non amplius esse
Unâ parte sui; atque modos non esse modorum
condam,