Latin · Dactylic hexameter
LIBRI QUARTI
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 109-2
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc inquirendum de Motibus. Hìc Epicurum
Cernimus erroris scopulo allisisse volentem.
Namque animi dubius, cùm naturale movendi
Principium causamque Atomis quaesisset in ipsis,
Optaretque, ut multimodas dedit esse figuras,
Sic quoque multimodis Atomos impulsibus omnes
Urgeri; quo commodiùs transversa vagatae
Obventare sibi ac coetus celebrare frequentes
Inter se possent; solam, quae munus obiret.
Invenit gravitatem. Et eam sic nexibus arctis
Omni Materiae conjunctam edixit, ab illa
*Nunquam ut divelli quovis molimine posset;
Propria ceu reji natura atque intima virtus.
VERUM Democrito quondam haec elementa docenti,
Quae vetus ante omnes Leucippus tradidit auctor,
Si non &primùm Phoenici debita Moscho,
Responsum fuerat, tali haud primordia motu
Misceri, nedum regredi, aut incurrere possent.
Namque parallelis aeternum ductibus ibunt;
Nec prior unquam Atomus potis expectare sequentem est